라틴어 문장 검색

Arbor ibi, niveis uberrima pomis ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:5)
Primus aratra manu sollerti fecit Osiris Et teneram ferro sollicitavit humum, Primus inexpertae conmisit semina terrae Pomaque non notis legit ab arboribus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 712)
Poma quod hiberna maturescentia capsa, Arbore quod verna luxuriosus ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII2)
de cuius sanguine dicitur arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine ossibus ferat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6628)
Utque locum et visa cognoscit in arbore formam, sic facit incertam pomi color:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:2)
inde enim in bucolicis est "lac mihi non aestate novum, non frigore defit". bis pomis v. a. biferae sunt arbores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1502)
inmemor imperii sedisse sub arbore fertur, dum fierent tarda dulcia poma mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권162)
nec longum tempus, et ingens exsilit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:5)
ego autem, infelicis conscientiae mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi, utpote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est, qui miser, ante compulsus docere quam discere et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tamquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:2)
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:5)
cum amor crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procede- rent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fru- ctuosa pomis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 228)
an, quae poma alba ferebat, ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 5:4)
nam haec arbor, id est citri, omni paene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1272)
atque ibi homo misere inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION